: Assise regum regni Sicilie

Pag 58


XXXIV. De iniuriis personis illatis curialibus
Observent diligentissime iudices, ut in actione iuriariarum, curialium
dignitatem personarum considerent, et iuxta personarum qualitatem
sententiam ferant, eorum scilicet quibus fiunt, et eorum qui faciunt, et
quando ubi temeritas presumitur, et iuxta qualitatem personarum sententiam
ferant; ipsis autem facta iniuria, non ad ipsos dumtaxat, set etiam
ad regie dignitatis spectat offensam.
XXXV. De mederi volentibus
Quisquis ammodo mederi voluerit, officialibus et vicibus nostri se
presentet, eorum discutiendus iudicio. Quod si sua temeritate presumpserit,
carcere constringatur, bonis ejus omnibus publicatis. Hoc autem prospectum
est, ne quilibet nostro regno subiecti periclitentur imperitia
medicantum.
XXXVI. De plagiariis
Qui sciens liberum hominem vendiderit hac pena legitima teneatur,
ut ex bonis suis venditus redimatur; ipse vero maleficus curie nostre servus
sit, bonorum suorum residuo publicato. Quod si non poterit redimi, pro
servo tradatur parentibus venditi, bonis eius curie addictis. Quocumque
autem venditus redeat, maleficus curie servus fiat, fillis etiam post hunc
casum nascentibus subiectis curie perpetue servituti.
XXXVII. De siccariis
Qui aggressorem vel latronem in dubio vite discrimine constitutis
occiderit, nullam ob id factam calumpniam metuere debet.
XXXVIII. De infantibus et furiosis
Infans sine malignitate animi et furiosus si hominem occiderit,
non tenetur. Quia alterum innocentia consilii, alterum fati infelicitas
excusat.
XXXIX. De fure
Nocturnum furem qui occiderit, impune ferat si aliter comprehendi
non potuerit,

Torna all'inizio