Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 22


transfugerunt. Robertus Surrentinus Capue princeps, cum nichil
sibi fuga tutius comperisset, per terram comitis Richardi de Aquila
secure transiens, in transitu fluminis ab eodem capi iussus regique
traditus est. Quem admiratus Panormi non multo post in
vincula coniectum, oculis fecit privari. Eo facto, comes Richardus
cum regem antea plurimum offendisset, gratiam eius promeruit,
sed nec infamie notam penitus evitavit. Nam a multis
crimini datum accepi, quod idem dominum suum, summe nobilitatis
ac mansuetudinis virum, cui sacramentum quoque fidelitatis
prestiterat, turpiter prodidisset. Rex autem, Grecis devictis
fugatoque comite Roberto, reliquos hostes suos persequens, cum
omnes ante faciem eius disparerent, totius Apulie ac Terre Laboris
tumultum compescuit; ac demum prospere gestis omnibus,
Farum transiens, Panormum rediit.
VIIII. De reditu regis in Siciliam.
Interea comes Gaufredus, cui Fari transitus interdictus fuerat,
suadente Maione, privatus oculis carceri datur. Comes Symon,
qui Policastri remanserat, ob idem accersitur ad curiam, ut quam
primum venerit capiatur. Sed in ipso procinctu itineris felici
morte preventus est. Preterea comes Wilelmus Alesinus, Boamundus
Tarsensis, cum pluribus aliis, Panormi iam in vinculis tenebantur,
inter quos erat et Robertus Bovensis, comitis Ebrardi, ut
ferebatur, avunculus, vir quidem armis strenuus, sed parum habens

1



5




10




15




20


Torna all'inizio