| ferrum et ignis admovetur, quorum ossa frangi et legi videmus,
 quorum vene extrahuntur, membra amputantur, vivunt? Quid inconstantes
 illi, qui fluctuationem suam sistere nequeunt, qui tranquillitatem
 abhorrent, qui omni motu animi tumultuantur, quos
 penitentia cepti tenet incipiendi timor, infirmi ad omne tolerandum,
 nec laboris patientes nec voluptatis, qui proposita sepe mutant
 et in eadem revolvuntur, qui quodammodo fugiunt, qui nullum
 novitati locum relinquunt, quibus fastidio vita est et ipse
 mundus?
 XVI. Omnes profecto istos, in quos tam pestilentes affectus
 incursant, pro sui miseria mortuos quam vivos non immerito dixerim,
 presertim cum ad votum parum detur, corporis custodia retentis,
 suis abuti voluptatibus, et eiectis supra omne, quod dicitur
 miserum, miserabile et irremediabile, sententia irrefragabilis sit
 illatura tormentum.
 Retinendus est ergo in proclivi animus et adversus ardua impellendus.
 Non est dubium, quin ascendens nitatur: obluctari patientia,
 fortitudo et perseverantia debent, ut ferentia pessum hominem
 vitia subigant, utque tam claram et nitidam neque uno genere
 formosam, natam fastigia celi transcendere creaturam, infernali
 precipitio non ostendant.
 Eamus itaque perditum, quod melius equius est, seculi voluptates.
 Opibus vero, que verius occupationes sunt dicende, renuntiemus.
 His enim admissis, bona omnia subvertuntur. Exigua porro
 sunt que in tutelam hominis necessaria sunt, que desideriis corporis
 satis facere possunt. Facili tegumento submovetur frigus, alimentis
 modicis fames sedatur et sitis. Non est quod naturam accuses,
 passim quoque et omnibus locis iacent, quibus te nutrire
 potest. Quid denique tua intererit, si exquisitis artibus ventri servitur
 ut gula irritetur, stomachus impleatur? Non diu ista fient.
 | 
 245
 
 
 
 
 250
 
 
 
 
 255
 
 
 
 
 260
 
 
 
 
 265
 
 
 
 
 270
 
 
 
 |