Hugo Falcandus: Epistola ad Petrum Panormitanum Ecclesie Thesaurarium

Pag 173


copiis ad pugnam iusseris expediri, ante fugere plerumque
incipiunt quam signa bellica conferantur; si munitionibus servandis
preficias, alii quidem alios produnt et hostes, ignorantibus aut resistentibus
sociis, introducunt. At vero quia difficile est Christianos
in tanto rerum turbine, sublato regis timore, Sarracenos non opprimere,
si Sarraceni multis illorum iniuriis fatigati ab eis ceperint dissidere
et castella forte maritima vel montanas munitiones occupaverint,
ut hinc cum Teutonicis summa sit virtute pugnandum,
illinc Sarracenorum crebris insultibus obviandum, quid putas acturi
sunt Siculi inter has depressi angustias, et velut inter malleum et
incudem multo cum discrimine constituti? Hoc utique agent quod
poterunt ut se barbaris miserabili conditione dedentes in eorum se
conferant potestatem. O utinam plebis ac procerum Christianorum
et Sarracenorum vota conveniant ut regem sibi concorditer eligentes,

1



5




10



Torna all'inizio