Stephanardus de Vicomercato: Liber de gestis in civitate Mediolani

Pag 55


Distat, et est humili locus hic suspensus in arcem
Aggere, ceu sedes illis qui preminet oris
Regia. Vasta latus communit utrumque vorago;
Clivus at a tergo preceps descendit in amnem.
A valvis aditus non arduus, atque vetusto
Frons eius muro est olim munita, ruinam
Cuius congeries reficit nova. Protinus omnis
Plebs montana favet. Parent et menia lati
Englerie vicina laci, munitur et arcis
Presidium. Ligures hec quam tenuere coloni
Urbs antiqua fuit, antiquis diruta bellis
Ipsa redacta solo, pauco contenta colono
Nobilitatis habens prisce vestigia servat
Delubra que reficit prope menia sparsa per agros.
Cingitur occiduis nec non australibus undis,
A borea erigitur collis qui culmina prefert
Invia, murali condam precincta corona.
Hostibus est ullis vix expugnabile castrum.
Planicies illi spectabilis heret ab euro,
Inde tamen locus est valli munimine tutus.
Hec loca bina tenet tutissima miles ab urbe
Pulsus et his patrias edes se visere sperat.
Hec spacii nimii non dividit opida iactus,
Auxilium sibi met propereque inpendere possunt.

Torna all'inizio