Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 200


bellum intrarunt. Quare durum committitur bellum inter utrosque.
Mirabiliter ergo Greci Troyanos opprimunt, plures ex eis occidunt.
Sed Troilus tunc se ingerit in partem illam in qua Troyani
durius uexabantur. Grecos igitur interficit, uulnerat, et confundit,
sic quod quasi sola uirtute Troili Greci conuertuntur in fugam et ad
eorum tentoria quasi precipites cum multa celeritate festinant. Sed
Thelamonius Aiax bellum ingreditur, Troyanos aggreditur in
dura et aspera uirtute bellandi. Tunc Greci campum recuperant.
Sed hoc fuit xvi<um> bellum ualde letale, cum ex utraque parte in
maxima quantitate ceciderint interfecti. Troilus uero, qui in
suis viribus non cessat Mirmidones opprimere et Grecos alios
uniuersos, in tanta duricia eos affligit quod in uirtute sue potencie
fortiores Grecorum contra eum preualere non possunt. Propter
quod Greci iterum uertuntur in fugam, quos Troyani usque ad
eorum tentoria persequntur. Ibi Troilus mirabiliter est eos aggressus,
in uirtute nimia preliandi de Grecorum nobilibus centum
cepit, quos captiuos ad ciuitatem adduxit. Bellumque dirimitur et
ambo exercitus separantur.
Mirmidones autem ad Achillem ad castra redeunt uulnerati.
Plures ex eis et sibi referunt quod multi ex eis eo die ceciderunt in
bello, sic quod, perquisitis eorum cadaueribus mortuorum, inuenti
sunt de eis plus quam c numero defecisse. De morte suorum igitur
dolet Achilles inmodice, et in multis doloribus superueniente nocte
anxius lectum intrat, ubi factus penitus inquietus sua non appetit
lumina claudere in dormicionis consueta quiete. Nam multis insurgentibus
cogitacionibus occupatus pro uindicta suorum suo disposuit
in animo bellum intrare. Sed Polixene amor infestus sibi
duro marte resistit, dum cogitat quod, cum Pollixenam diligat plus
quam se, contra se est efficax argumentum quod, si forte ad arma
prosiliat, Pollixene uoto frustrabitur et speratis gaudiis ex ea priuari
continget, cum iam regi Priamo et eius uxori irreuerenter illuserit,
contra sua ueniendo promissa, per que pollicitus fuit eis Grecos
ulterius non iuuare, et eis totiens tradiderit subsidium gentis sue.
Multis igitur diebus fuit Achilles talium cogitationum inuolucione

Torna all'inizio