| non subiectioni tibi esse debeat, sed venerationi? Si Oziam ultio Domini perculit, quia
 quae non fuerant contingenda tractavit, tu Dei iuditium non horrescis, qui eius ius
 ordinare praesumis? Desinant ergo talia principes mundi sintque contenti suis, quia
 cuius nutu principantur seculo, eius etiam iuditio privabuntur . Arridet aurum, sed
 non arridet iuditium. Haec domnus Yldebrandus docuit, haec docenda mandavit, his
 omnes instruxit, erudivit et imbuit. Propterea fremuerunt in eum gentes, et populi
 meditati sunt inania. Ideo convenerunt adversus eum principes, et congregati in unum
 Italiae et Galliarum episcopi dampnationis in eum sentenciam protulerunt, Heinrico
 rege iubente et consensum praebente voluntati eorum. Sed quam hoc perversum
 fuerit, quis vel tenuissimi ingenii videre non possit? Dicit inter alia Iulius papa:
 Nullum iuditium nisi ordinabiliter habitum teneatur . Item in decretis:  Romanus
 pontifex a nemine iudicabitur . Item Augustinus de sermone Domini in monte:
 Temerarium iuditium plerumque nichil nocet ei, de quo temere iudicatur, ei autem
 qui temere iudicat, ipsa temeritas necesse est, ut noceat .
 XX. Verum quod cepimus prosequamur. Data, ut diximus, in Yldebrandum
 sentencia, et quantum in eis erat eodem ab apostolatu deiecto, quem super eum eligerent
 apostolicum sepe dictus rex et omnes sibi faventes episcopi diu habuere incertum.
 Metuebant enim sapienciam hominis, stupebant consilium, vivacitatem ingenii
 mirabantur, et quod maxime curae solet esse mortalibus, pecuniae in illo magnitudinem
 observabant. Satius enim credebant nil tale incipere, quam ceptum relinquere
 vel a cepto deficere. Tandem aliquando deliberato consilio apud Brixiam Noricam
 praefatus Heinricus rex, universis quos habere potuit adscitis episcopis, W[ibertum]
 Ravennatem episcopum in apostolatum promovit, virum nobilem non moribus minus
 quam genere, urbanitatis egregiae, summae prudenciae, consilio providum, scienciae
 praerogativa praecipuum, ingenii vivacitate praecelsum. Unde non inmerito dubitatum
 est, iure id fuerit, an non iure. Solent enim ordinacionem eius exprobrantes proponere:
 Si Ildebrandus, inquiunt, qui et Gregorius, in apostolatu erat, nec locus Petri
 vacabat, quia iudex a nullo potuit condempnari, manifestum est W[ibertum] nichil
 habere potestatis et iuris. Sicut enim beatus Ciprianus dixit scribens Magno presbitero:
 Ecclesia una est, quae intus et foris esse non potest. Si enim apud Novatianum
 est, apud Cornelium non fuit. Si autem apud Cornelium fuit, qui Fabiano
 episcopo legitima ordinatione successit, Novatianus in ecclesia non est nec episcopus
 computari potest . Talibus argumentis utuntur, huiusmodi de scripturis assertionem
 assumunt Ildebrandi causam volentes astruere et W[iberti] electionem irritam demonstrare.
 /*
 Sed quia Deo auctore quod promisimus exsecuti sumus, et in defensionem saepe
 nominati Ildebrandi ex diversis auctoribus multa congessimus, restat, ut ad secundam
 partem huius operis accingamur.
 Prius tamen quam promissum fratribus debitum persolvamus, licet intentionis
 nostrae non fuerit et procul a proposito videatur, de fine eius aliqua subiungamus,
 quoniam omnis laus in fine canitur, et quomodo sine pedibus corpus, ita displicet
 | 1
 
 
 
 5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 
 20
 
 
 
 
 25
 
 
 
 
 30
 
 
 
 
 35
 
 
 
 
 40
 
 |