Hugo Falcandus: Epistola ad Petrum Panormitanum Ecclesie Thesaurarium

Pag 178


illustrat, quam multiformis ornatus gloria prefulgentem, rex ubi
otio quietique indulgere voluerit, familiarius frequentare consuevit.
Inde per reliquum spatium varie sunt circumquaque disposite
mansiones matronis puellisque et eunuchis, qui regi regineque
serviunt deputate. Sunt et alia ibidem palatiola multo quidem
decore nitentia, ubi rex aut de statu regni cum familiaribus suis
secretius disserit, aut de publicis et maioribus regni negotiis locuturus
proceres introducit. Nec vero nobiles illas palatio adherentes
silentio preteriri convenit officinas, ubi in fila variis distincta
coloribus serum vellera tenuantur et sibi invicem multiplici
texendi genere coaptantur. Hinc enim videas amita, dimitaque
et triamita
minori peritia sumptuque perfici; hinc et

1



5




10

Torna all'inizio