Salimbene de Adam: Cronica

Pag 676


vel vetulus, qui non libenter se verberaret. Si quis autem non
se verberasset, peior diabolo reputabatur, et omnes ostendebant
eum digito tamquam notabilem et hominem diabolicum. Sed et,
quod pluris est, usque ad breve tempus post, aliquod infortunium
incurrebat, aut moriendo aut graviter infirmando.
Quod Pelavicinus recusavit verberatorum devotionem suscipere, timens propter
hoc dominium Cremone amittere.
Solus Pellavicinus, qui dominabatur tunc temporis in Cremona,
hanc benedictionem et devotionem evitavit cum Cremonensibus
suis, quia, sicut dicit Ecclesiasticus X, qualis est rector civitatis,
tales et habitantes in ea. Et fecit poni furcas iuxta ripam
Padi, ut, si aliqui transirent cum ista verberatione ad eos, patibulis
interirent. Dilexit enim magis comodum temporale quam
animarum salutem et gloriam mundi quam gloriam Dei. Et nichilominus
multi cordati iuvenes de Parma disponebant penitus
ire illuc, volentes libenter in remissionem peccatorum suorum
pro fide catholica mori et pro honore divino. Et ego eram Parme
et coram potestate Parmensi, qui de Pistorio erat. Et dixit potestas:
«Ille homo habet cor excecatum et malitiosus est et ignorat
ea que Dei sunt. Non ergo demus ei occasionem male faciendi,
quia, si non vult benedictionem, elongabitur ab eo». Et dixit:
«Videtur vobis, fratres mei, quod bene dicam?». Tunc respondi
et dixi: «Sapienter et bene dixistis, domine, quia contra malum
bonum est, et contra vitam mors, et contra virum iustum peccator.
Nam sicut stultorum infinitus est numerus, sic multitudo sapientium
sanitas est orbis terrarum». Tunc misit potestas precones
sive banditores per totam civitatem Parme precipiendo et prohibendo
sub maxima pena quod nullus Parmensis Padum auderet
transire. Sicque cessatum est.
Tunc temporis dominus Opiço de Sancto Vitale, Parmensis
episcopus, in maxima reverentia habebatur. Facta sunt autem
hec millesimo supra posito, sub papa Alexandro quarto, sexto
anno pontificatus ipsius; quo anno incepta fuit turris de Raçolo

Torna all'inizio