Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 523


preterea quod has composui litteras sperans te confortari per
eas; igitur cogitatum meum non paciaris intentione frustrari. Et
bene nosti quia, quo adhuc moror, locus est peior, et melior
ad quem vado. Prepara ergo te qualiter me munde sequaris
et pulcre, et famam quam consueveram regnando habere, et
de sapientia que jam desinit, tu, tua discrecione ac potencia,
suscita; nec velis aliud modo agere, amore mei, nisi quod peto.
Nam signum amantis est quod faciat id quod petit amatus.
Scias etiam, mater, quia homines te ipsam considerabunt respicientes
in tua confortacione et desperacione, si suasionem meam
aut suscipias aut spernas. Mater, meditare etiam in omnibus creaturis
quomodo sunt earum generacio et corruptio, et utrum corrupta
redire debeant ad materiam de qua facta fuerunt. Intuere
etiam quot gentes sint perdite; inspice etiam quot pulcre
habitaciones dirupte jacent. Scias etiam quod tuus filius parvorum
regum nunquam voluit mores habere; similiter et tu
debilium matrum regum noli subire mores; immo secundum altitudinem
tui generis, sis confortacionis sollemnis, sciens quod
quecumque Deus fecit, in inicio suo sunt modica et debilia,
deinde procedendo augentur in posterum, nisi tribulacio sive
tristicia que, dum incipiunt, sunt fortia et magna; deinde procedendo
debilitantur finaliter et sedantur. Rogo te similiter, mater,
ut certificata de obitu meo, precipias ordinari magnum locum, in
quo possit poni multum panis et vini, invitari faciens homines
multos de terra Libie, Europe, Macedonie et Asie ad diem certum,
et precipias quod nullus remaneat quin veniat ad mensam
regine, comesturus et bibiturus. Et postquam aplicuerint, banniri
facias quod nullus illorum ad convivandum intret nisi soli illi qui
sinistris eventibus nunquam turbati nec gravati fuerunt. Cumque

Torna all'inizio