Salimbene de Adam: Cronica

Pag 164


suam, quomodo» (sive «quando») «dabit animam suam?».
Ideo subdit Io. III: Qui habuerit substantiam mundi huius et
viderit fratrem suum necessitatem habere et clauserit viscera sua ab
eo, quomodo caritas Dei manet in eo? Filioli mei, non diligamus
verbo neque lingua, sed opere et veritate
. Item fecit Sanctulus quod
docet Sapiens in Prover. XXIIII: Erue eos qui ducuntur ad mortem,
et qui trabuntur ad interitum liberare non cesses. Si dixeris: Vires
non suppetunt, qui inspector est cordis, ipse intelligit, et servatorem
anime tue nichil fallit, reddetque homini iuxta opera sua
. Hoc
similiter beatus Nicholaus fecit, quando liberavit et eripuit stratilates
qui ducebantur ad mortem. Isti fuerunt tres milites
innocentes, qui occidebantur iniuste. Liberavit etiam tres principes
de manibus prefecti et imperatoris Constantini, qui similiter
interfecti fuissent. Ideo potuit dicere beatus Nicholaus verbum
Iob XXIX: Conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam
predam
.
Porro filius Dei de se dicit, Luc. XIX: Venit enim filius hominis
querere et salvum facere quod perierat
. Prelati vero nostri temporis
pro maiori parte veniunt, ut furentur et mactent et perdant,
ut habetur Io. X. Et qui optimus in eis est, quasi paliurus, et qui
rectus, quasi spina de sepe
, ut dicit Micheas VII. Et si quis modo
vellet facere dialogum prelatorum, ut fecit Gregorius, potius feces
invenire posset quam sanctos prelatos; periit enim sanctus de terra
et rectus in hominibus non est
, ut dicit Micheas VII. Item filius
Dei dicit quod non venit ministrari, sed ministrare et dare animam
suam redemptionem pro multis
, Mat. XX. Et, Luc. XXII, dicit:
Ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat. Quod prefiguratum
fuit II Reg. VI, ubi dicitur quod, quando David cum
populo Israel deducebant archam federis Domini in iubilo, quamvis
esset rex, circumstante exercitu non fecit sibi ministrari, sed
potius ministrabat, et partitus est universe multitudini Israel,
tam viro quam mulieri, singulis colliridam panis unam et assaturam
bubule carnis unam et similam frixam oleo. Et abiit omnis populus,
unusquisque in domum suam
. Et ex hac humilitate despexit eum
Michol filia Saul, uxor sua. Sic sinagoga Iudeorum Christum
despexit, pro eo quod semet ipsum exinanivit formam servi accipiens,

Torna all'inizio