Salimbene de Adam: Cronica

Pag 53


Guido, Pinus et Rolandinus. Et filie due, scilicet Mabilia et Alberta.
Porro de Iohanne de Adam nati sunt duo filii, scilicet
Adaminus, qui fuit valens homo, curialis et liberalis, et obiit
sine filiis, et Guido de Adam, qui IIII habuit filios; quorum primus
frater Guido de Adam, qui fuit in Ordine fratrum Minorum
usque ad finem vite sue. Hic habuit uxorem nobilem dominam
Adelaxiam nomine, filiam domini Gerardi de Barattis, ex qua
unam tantum habuit filiam, que dicta est soror Agnes. Ambe,
tam mater quam filia, in monasterio Parmensi Ordinis sancte
Clare vitam suam laudabiliter finierunt. Frater vero Guido, maritus
et pater, in seculo iudex fuit et in Ordine fratrum Minorum
sacerdos et predicator. Isti Baratti gloriantur se esse de parentela
comitisse Matildis, et quod in servitio communis Parme de
casali suo XL milites vadunt ad bellum. Secundus filius Guidonis
Ade Nicholaus fuit vocatus, et obiit puer iuxta illud: Dum
adhuc ordirer, succidit me
. Tertius filius ego frater Salimbene,
qui, quando perveni ad bivium pycthagorice littere, id est finitis
tribus lustris, que tria lustra complent cyclum indictionum, Ordinem
fratrum Minorum intravi, in quo multis annis vixi sacerdos
et predicator existens, et multa vidi et in multis provinciis habitavi
et multa didici. Et in seculo dicebar ab aliquibus Baliánus de
Sagitta (id est de Sydone volebant dicere) occasione supradicti
domini qui me de sacro fonte levavit. A sociis vero et a familia
dicebar Omnebonum. Quo nomine vocatus fui in Ordine per
totum integrum annum. Cumque de Marchia Anconitana irem
ad habitandum in Tusciam et transirem per Civitatem de Castello,
invent in heremo quemdam nobilem fratrem, antiquum et plenum
dierum et meritis bonis, qui IIII filios milites habebat in
seculo. Hic fuit ultimus frater quem beatus Franciscus et induit
et recepit ad Ordinem, ut retulit michi. Hic, audiens quod vocabar
Omnebonum, obstupuit et dixit michi: «Fili, nemo bonus nisi
solus Deus
. De cetero nomen tuum sit frater Salimbene, quia tu
bene salisti bonam religionem intrando». Et gavisus fui cognoscens
quod rationabiliter movebatur, et videns quod a tam sancto
viro michi nomen imponebatur. Verumtamen nomen quod michi
amabile erat non habui. Volebam enim ut nomen michi esset

Torna all'inizio