Salimbene de Adam: Cronica

Pag 899


Iob XXXVI: Simulatores et callidi provocant iram Dei. Item de
his qui iustitiam non faciunt dicitur in libro Sapientie, VI: Horrende
et cito apparebit vobis, quoniam, cum essetis ministri regni
illius, non recte iudicastis. Ideo iuditium durissimum his qui presunt
fiet. Quod dignum est, quia Prover. 17: Munera de sinu impius
accipit, ut pervertat semitas iuditii. Item Prover. 18: Accipere
personam impii in iuditio non est bonum, ut declines a veritate
iuditii. Item de malo iudice dicit Sapiens in Prover. 28: Qui
cognoscit faciem in iuditio, non facit bene; iste et pro bucella panis
deserit veritatem.
De origine domini Guidonis de Bibianello.
De domino Guidone de Bibianello sciendum est quod nobilis
homo fuit, quia ex linea paterna ex illis de Canossa. Unde isti
qui interfecerunt eum attinebant ei. Ex linea vero materna de
Parma habebat originem, ita quod filii domini Ghiberti de Gente
sui germani consanguinei erant. Item dominam Iohannam, filiam
domini Guidonis de Monte, que neptis fuit condam domini Guilielmi
de Foliano Regini episcopi, habebat uxorem. Cuius sororem
germanam, dominam Mariam, dominus Iacobinus de Rodelio
similiter habebat uxorem. Unde et cognati dicebantur et erant
tamquam duarum sororum viri sive mariti.
De qualitatibus domini Guidonis de Bibianello et de moribus eius, et quod
multos habuit inimicos, qui eum infamabant libenter, et quod nimis
proprii sensus fuit.
Item dominus Guido de Bibianello fuit pulcher homo et litteratus
et homo magni ingenii et magne memorie et magne facundie
et bone eloquentie, alacer, iocundus, largus et liberalis et
multum familiaris et multum solatiosus et fratrum Minorum
amator et precipuus benefactor. Nam fratres Minores in territorio
suo, scilicet in nemore quod est ad radicem Montis Falconis, locum

Torna all'inizio