nuntium veniatis rationem facturi domino episcopo prelibato; 
ut saltem hac vice causa debitum sumat initium 
et processum. Alioquin, quantumcumque universitati vestre 
velimus placere pariter et servire, tamen, quia iuri deesse 
non possumus nec debemus; ex tunc mandatum apostolicum 
quod videmini plurimum contempsisse, contra vos, in quantum 
poterimus, curabimus exercere. 
CLXXIII. 
 Qualiter tres termini una littera prefigantur.  
Noveritis nos tales litteras a summo pontifice recepisse: 
 Gregorius et cet . Unde auctoritate domini pape vobis mandamus, 
ut die tali per vestrum syndicum legitime constitutum 
ad nostram presentiam veniatis pro ratione facienda domino 
Imolensi episcopo. Quod si non veneritis, die tali pro secundo 
termino veniatis. Quod si tunc non venietis, die tali quem vobis 
pro termino peremptorio assignamus, venire postposita mora 
non tardetis. Alioquin ex tunc contra vos, in quantum de 
iure poterimus, procedemus. 
CLXXIIII. 
 Littera excommunicationis contra contumaces.  
Venerabili in Christo patri et domino B. Dei gratia 
episcopo talis loci, magister Guido cum devotione salutem. Presenti 
pagina vestra benignitas recognoscat, quod litteras a 
domino papa recepimus in hunc modum: Gregorius et cet. 
Cum autem dicti cives per nos citati legitime apostolici mandati 
extiterint contemptores, eos tamquam contumaces excommunicavimus, 
iustitia exigente; quam sententiam auctoritate 
qua fungimur vobis mandamus ut servetis, et nuntiari ac 
servari per vestram civitatem et diocesin faciatis, quousque 
super his mandatis Ecclesie satisferint competenter.
  |  
  |