Guido Faba: Epistole

390


tempore notitiam habuerimus vestre commendabilis probitatis,
quam per Dei gratiam dum in vestra civitate moram facerem
acquisivi, tamen in tantum vestra crevit bonitas et sic suam
demonstravit liberaliter largitatem, quod notitia velut palma
novitatis pullans et consurgens concepit et genuit benevolentiam
gratiosam; ipsa vero pregnans ut vitis fecunda statim
ad partum processit et amorem edidit et preclaram .....;
quod multipliciter me hortatur ut ad vos recuram, dubitatione
procul posita. Unde volens predicta veritatis luce
clarefacere, amicitiam vestram firmiter et affectuose deposco,
ut efficaciter dignemini laborare, quod A. quasi et un qui
Mutine carceralibus vinculis detinetur, in numerum ducentorum
pauperum me computetur, qui pro communi cambiri debent et
presentialiter relaxari.
LXIX.
(Potestas Bononie rogat Mutinenses ut quatuor captivos
Mediolanenses dimittant).

Oddo Mandelli potestas Bononie et consilium civitatis eiusdem
potestati et consilio Mutine. Licet pro eo quod inimici
estis non teneamini exaudire, tamen naturalis debet ratio
vos movere ad ea que sunt iusta pariter et honestas.
Sane cum talis proditie quator milite Mediolanenses ad vestram
proditorie duxerit, civitatem si valerent consilia seu
preces et vos rogare possemus ut cum res huiusmodi sit
perniciosa exemplo et omnibus tam sapientibus quam insipientibus
odiosa, ipsos ad futuram providentiam et cautelam deberetis
dimittere absolutos.

Torna all'inizio