2. De Scadinavia insula, et quia ex ea Winilorum, hoc est Langobardorum, gens  
est egressa.  
3. Quod Ibor et Aio primi duces Winilorum cum matre sua Gambara fuerunt.  
4. De septem viris apud Germaniam dormientibus.  
5. De gente Scritobinorum.  
6. De duobus umbilicis oceani maris, qui sunt ex utraque parte Brittaniae.  
7. Quod Winili in Scoringam venerunt, et quia Ambri et Assi Wandalorum duces  
eis tributa sibi persolvere mandaverunt.  
8. De Godan et Frea ridicula fabula.  
9. Quare Winili Langobardi appellati sint, et quod Wotan ipse sit qui apud Romanos  
Mercurius dicitur.  
10. Quomodo Langobardi Wandalos vicerunt, et de fame Langobardorum.  
11. Quia Langobardi in Mauringam transire volentes ab Assipittis sunt impediti.  
12. De monomachia duorum virorum fortium, quorum unus e Langobardis, alter ex  
Assipittis fuit.  
13. Quod Langobardi in Mauringam transierunt, ac deinde ad ulteriora loca progressi  
sunt.  
14. Quia, mortuis Ibor et Aione ducibus, Langobardi primum regem Agelmundum  
habuerunt. 
  |  
  |