quam  causa exposcat',  ne denique sit 'contra precepta, quod nichil  
  horum faciat,  quorum causa  exordia sunt inventa'.   
26. FORMA BREVIS COMMEMORATIONIS FACTORUM ET OFFICIORUM 
SCRIBENTIS 
 Non arroganter sed delectatione precipua recolit mea devotio obsequabiles 
actus et opera sincere fidei, quibus vestram nobilitatem  
semper excolui. Dubitationis ignara fiducia suasiva, quod in acceptione 
vestri favoris gratum mea supplicatio sortietur effectum. Satis 
enim et cetera.   
27. FORMA EXPRESSIONIS INCOMODORUM ET DIFFICULTATUM 
SCRIBENTIS  
 Ad laudem vestri nominis vestrique promotionem honoris in potestatem 
Mediolani michi noviter evocato, necessitate edicta ut ante 
aditionem regiminis ad honores provehar militares, incomodorum et 
difficultatum pluralitas contradicit.  
  |  
210 
  
  
  
  
215 
  
  
  
  
220 
  
  
  
 
  |