Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 168


Si in archidiaconatu tuo prospere vivis, gaudeo, et ut exinde meis desideriis satisfiat, rogo, ut mihi
redeat tua pagina relativa.

VII 39

Pro magistro S., nepote venerabilis patris domini E., sanctorum Cosme et Damiani diaconi cardinalis,
certum recepistis a domino papa mandatum, et licet ei sufficere valeat tanti mandatoris auctoritas,
presertim cum ipsum et precedat meritorum suffragium et sequatur, nos tamen, qui pro eodem
prosequimur specialis affectus effectum, adicimus preces nostras affectione plena rogantes, quatenus,
quod vobis pro dicto magistro mandatur, sic apud vos prompti favoris prosecutionem inveniat, ut
mandator vos devotos intelligat et rogator sentiat gratiosos. Et quidem in hoc uno poteritis satisfacere
pluribus solvendo summo pontifici, quod debet devotio, et offerendo cardinalibus de libere voluntatis
gratia, quod posset urgens necessitas extorquere.

VII 40

Prebendam, quam I. quondam habuit in ecclesia Militensi, dominus papa magistro R. de .., familiari
suo, sibi et fratribus suis merito sue probitatis accepto, de mera gratia et pura liberalitate concessit,
super quo litteras eius recipitis et mandatum. Et licet ei sufficere valeat tanti mandatoris auctoritas,
nos tamen exhibere volentes, quem ad ipsum habemus affectum, preces nostras duximus adiungendas,
paternitatem vestram, qua possumus, affectione rogantes, quatenus sic in suscepti prosecutione
mandati benigni favoris et favorabilis benignitatis exhibeatis effectum, ut faciendo de necessitate
virtutem in alterius gratia vobis gratiam comparetis et in dono iam facto videamini vos de novo
donare.

VII 41

Pro .., consanguineo domini .. cardinalis, certum recepistis a domino papa mandatum. Et licet ei
sufficere valeat tanti mandatoris auctoritas, nos tamen, qui in ipsius cardinalis negotiis assequimur
et prosequimur specialis affectus effectum, adicimus preces nostras, affectione plena rogantes, quatenus,
quod pro memorato .. vestre circumspectioni committitur, sic apud vos prompti favoris prosecutionem
inveniat, quod et mandator vos devotos reperiat et rogator sentiat gratiosos, presertim,
cum unius executione negotii trium satisfieri possit affectibus, summo pontifici devotionis debito
exsoluto et duobus cardinalibus gratia geminata placendo.

Torna all'inizio