Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 202

Liber III


et animi magnitudinem referenda ostendendumque, esse maiorem in condonanda iniuria clementiae atque animi magnitudinis laudem, quam in persequenda ultionis voluptate. Ad hanc illum etiam rationibus et exemplis clementium virorum, quoad fieri poterit, incitabimus ostendemusque cum superioribus quidem, quibus par esse non possis, certare stultum esse; cum paribus, ambiguum; cum inferioribus, vile et indecorum. Illud praeterea esse ultionis genus, quum is se contemni et pro nihilo haberi videt. Quae quidem et alia eiusdem generis quum dixerimus exemplisque confirmaverimus, eius animi magnitudinem et clementiam commendabimus et cum deprecatione misericordiam a communibus locis commovebimus. Atque haec de ira satis. Nunc ad reliquos affectus pergamus.
De laetitia et iocis excitandis.
Cap. VIII.
Restant ex omni affectuum ratione duo, qui a praesentis boni et mali opinione proficiscuntur: laetitia illa gestiens, quae ab aliis gaudium, ab aliis voluptas appellatur et dolor, sive ut Cicero appellat, aegritudo. Horum uterque reprimendus est, laeticia vero nonnunquam etiam excitanda.

Torna all'inizio