Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 148


Quarrellus ea re cognita, stratigotum accersiit ipsosque sibi Grecos
captos exhiberi precepit. Stratigotus autem respondit: variis urbem
concussam rumoribus et ad seditionem pronos civium animos
non oportere nunc amplius asperari, sed hanc interim quasi negligendo
dissimulan[dam iniuriam, et ultionem in tempus congruum
differendam. Tum ille, ut semel ad iram motus nullum
admictebat] consi[lium, subintulit: quicquid acturi] essent reliqui,
istos impresentiarum ob illatum sibi dedecus puniendos; inefficaciter
eiusmodi causas pretendi, ut factum hoc sequeretur impunitas;
nichil sibi de rusticorum confederatione timoris innasci;
expedire nunc ut eorum exemplo ceteri terrerentur. Cum ergo
stratigotus eius voluntati satisfacturus ad locum ubi res acciderat
pervenisset, plurimam ibi Grecorum multitudinem conglobatam
invenit. Quos cum cepisset asperius convenire, responderunt
non esse tempus hoc quo stratigoti civibus debeant minari,
sed blandiri; neque dicto segnius in eum pariter irruentes, cum
equi rapiditate fretus in fugam se verteret, multas post eum lapides
proiecerunt. Videntes Latini qui ob navium redemptionem
in odium Francorum inducti fuerant, Grecos quoque adversus
eosdem novis iniuriis lacessitos, ceperunt ad seditionem
eos hortari, asserentes Francis id esse animi ut, omnibus Grecis
expulsis, ipsi domos eorum, vineas ceteraque predia possiderent.
Reginam vero nupsisse cancellario, neque satis adhuc constare
quid regi contigerit, sed eum, si quidem vivat, magno discrimini
subiacere. Itaque tota iam civitas falsis rumoribus perstrepebat,
et evidens rebellandi pretendens indicium, eo rerum turbine laborabat
ut neque stratigotus, neque iudices contra voluntatem
[plebis auderent iuris quidpiam exercere. Quod ubi regi regineque
cognitum] est, falsa civitatem opinione [delusam, im]mensis
tumultuum flu[ctibus agitari], Messanensibus in hunc modum scriptam
epistolam direxerunt:
"Willelmus Dei gratia rex Sicilie, ducatus Apulie et principatus

1



5




10




15




20




25




30

Torna all'inizio