Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 471


tamen quod inter Dei donaria sapiencia est excellencior. Retribuas
bono et indulgeas malo. Meditare jugiter in tuis agendis,
nitens ad illa intendere, non confidens in aliquo huius mutabilis
mundi, nec vel aliquid agere turpe ob delectabilia lucra,
et propter huis mundi variabilem lasciviam non deseras alacritatem
eternam. Dilige sapienciam et audias sapientes; obedias
domino, non agas aliquid [nisi] tempore suo et, si tempore suo
feceris, nichilominus qualiter feceris attendas. Nec inutile proferas
verbum, sed utile; et si utile protuleris, in proferendo cautelam
appone. Non propter divicias te exaltes, nec eventibus
desperes sinistris. Componas te apud omnes, nec aliquem humana
vilitate despicias. Si quis agere non reputat malum, non vituperes
alium cum fecerit. Non debes velle laudari de eo quod
in te non est, nec facias aliquid cuius factorem vituperaveris.
Oportet te facere quod decet, licet non tibi mandetur et vites
quod non convenit, licet tibi non inhibeatur. Et dixit: oportet
sensatum ex se scrutari sic, ut errorem suum reputet magnum,
et suum recte agere modicum. Et dixit: turpe est quod sicca
excidamus a vineis, nisi et a nostris animabus cupiditatum superflua
rescedemus, et corpus prohibeamus a multitudine cibi ob
sanitatem ipsius et [non] prohibeamus nos a multitudine viciorum
ob salutem animarum nostrarum. Et dixit: qui nobilitati
sui generis, anime sue nobilitatem adequat, ille censetur bonus;
qui vero nobilitatem anime sue despicit solum paterna contentus,
vituperatur proinde, quamlibet maioritatem prodemerens.
Et dixit: non emas servum multe cupiditatis, quia incontinenti
alium appetet dominum, nec fortis ire quia vilipendet te dominum,

Torna all'inizio