| fines per statutum priuilegium eidem stabiliuit ciuitati. In hanc ciuiatem olim tempore
 Adriani imperatoris, qui Traiano successerat, fuit ab apostolica sede missus Eleutherius episcopus
 qui post duos annos iussu ipsius Adriani Rome ductus ac passus est. Tempore
 quoque Dioclitiani et Maximiniani imperatorum extitit in hac Ecana ciuitate Marcus episcopus
 qui martyrio uitam finiuit. Et post aliquantorum annorum curricula fuit in eadem
 urbe Secundinus episcopus qui confessor et sanctus multas sanctorum ecclesias renouauit.
 Ipse etiam prenominatus catipanus in finibus Samnii et Apulie edificauit ac constituit plures
 urbes et oppida; ipsaque regio usque hodie Catipania ex suo nomine dicitur. Quarto autem
 anno post predicte ciuitatis Troie rehedificationem, in anno uidelicet incarnationis Domini M0.
 uicesimo secundo indictione V Henricus Alamannorum imperator ingenti cum exercitu, simul
 et cum Benedicto papa uenit super ipsam ciuitatem obseditque eam per quatuor menses machinis
 illam fortiter expugnans. Imperator itaque uidens quod eam sine mora capere non
 posset — dixerat enim iratus quod si eam ui cepisset statim destrueret — timuit sibi suisque
 estiuum Apulie calorem, et sic composita pace cum ciuibus, obsidibusque ab eis receptis ad
 propria est reuersus. Pandulfum autem Capuanum principem secum in Alamanniam deduxit.
 | 
 |