: Passio s. Sauinae martyris (BHL 7407)

Pag 181


Prefectus dixit: «Quare oblita es tui et sociasti te Christianis,
quorum uita mors est, et non adoras magis deos, et honoras, quos
adorant domini et Augusti nostri?». Sauina respondit: «Ego
gratias ago Iesu Christo domino, qui me peccatricem per sanctam
famulam suam Seraphiam de multis sordibus et potestate demonum
liberare dignatus est, ut non amplius errarem, sicuti et uos uideo
errare adorando demones». Prefectus dixit: «Vt tu dicis, ergo
non solum nos, sed et domini nostri et Augusti demones adorant,
et non deos!». Sauina respondit: «Vtinam Deum adoraretis, qui
fecit omnia, cuius nutu cuncta reguntur atque gubernantur uisibilia
et inuisibilia, et non stulta aut insensata simulacra demonum adoraretis,
quia cum ipsis pariter in gehenna ignis arsuri eritis uos et
imperatores uestri!». Prefectus dixit: «Per deos omnes! Quod si
non sacrificaueris, non elongabo a te capitalem subire sententiam,
sed mox te faciam gladio uita priuari!». Sauina respondit:
«Non sacrificabo, diabole insane, demoniis tuis, quia Christiana
sum, et Christum habeo Deum, et ipsius sum ancilla et cultrix, et
illi soli me oportet sacrificare!». Tunc diaboli minister prefectus
protulit in eam sententiam, dicens: «Sauinam diis inobedientem, dominos
quoque et Augustos nostros blasphemantem, gladio percuti decreuimus,
atque omnes facultates eius publicis titulis presignari».
Amputato igitur capite sanctae et uenerabilis famulae Christi
Sauinae, Christiani cum gaudio magno corpus eius sustulerunt
et posuerunt in monumento ipsius in oppidum Vendinense, ad Arcum
Faustini, ubi ipsa uenerabiliter reposuerat magistram fidei suae
uirginem Christi Seraphiam.

Torna all'inizio