Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 210


CAP. IV
Corradus, malitia atque dolo sui fratris, veneno moritur,
bajulum in regno constituens pro unigenito
suo. Corradino marchionem Bertholdum de Hohemburg
alamannum. Manfredus vero a papa Innocentio,
qui valde ea morte lactatus est, in amorem romanae
ecclesiae susceptus, ac magnis affectus beneficiis,
ad fidem et amicitiam suam omnes allicit.
Sed jam benivolentiae omnium placibilitatis
studio coaptatus, fraternae factus impatiens dignitatis,
coepit intrinsecus latentis invidiae nutrire
fomenta, et livoris occulti fervorem, praealti
cordis magnitudine, machinationis igne supposito,
detractionis flamma et oblocutricis murmurationis
pruna succendere ac fovere, ita quod
fraterna nulla consideratione hujus fuit invidia
quando primi Urbis muri fraterno sanguine maduerunt,
sed nec alia, quae insidiata est fratri
offerenti manipulum pinguiorem. Nihilominus
tamen Manfredus fratri quantum poterat grato
famulari nitebatur obsequio, et obsequiositatis
sedulo studio complacere, ita quod, quotiescunque
Corradus equitare volebat, Manfredus promptus
et agilis currebat ad scansilem seu streguam, ac
modis aliis famulatus fratri tanquam praecellenti
adulari didicerat et blandiri, hac consideratione
commonitus, quod, cum semper cresceret in
gratia et amore majorum, potissime illorum de
regno, cavebat sibi vehementer, ne frater in eum
manus saevas extenderet, et occulte, vel per fraudem
vel dolum, aut publice per potentiam mortem
ejus crudeliter intentaret. Corradus enim,
non advertens quod in actorem sui consuevit
fraus conversa plerumque redire, pluries dixerat
in propatulo verba ista: "Princeps iste adeo se
nobis obsequiosum exhibet, et se adeo reddit
gratum, sicque nostrae novit voluntati blandiri,
quod eum nec offendere possumus, nec aliquod
praesumimus facere sibi malum". Postremo rex
Corradus in Apulia juxta montes Focarios prope
Melfiam et Venusium cum infinito exercitu castrametatus
existens in campis, quatenus terram
aliquam obsideret, dies suos in solatio transcurrebat,
convenientibus ibi cum ipso fere omnibus
regni baronibus; inter quos Manfredus cum
pulchra militum comitiva convenit, cui similis
nulla loco convenerat in eodem. Corradus itaque
in tentorio suo in campis sub autumnali tempore
febrili coepit accessione gravari. Et, cum febres
hujus temporis consueverint esse longaevae, ac aegrotantem
diu sub invalitudinis labore tenere frequenter,
idem Corradus, convalescentiae metas attingens,
recidivabat regiminis per errorem. Custodiebatur
exacta diligentia, ne qua manus medicinis
aut comestibilibus posset opponere aliquid nocivum;
et, ne sorbile aliquid lurida possent aconita
foedare, quamplures fuerant rerum praegustatores
quarumlibet deputati, ita quod per gustum
non poterat veneno palatus infici nec venter. Verum,
dum in longum protrahitur aegritudo, nonnulli
Manfredi complices magis ardebant ipsum

Torna all'inizio