Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 192


ipse ab existentibus in muris ciuitatis libere uidebantur. Sed ad
hec cum maxima comitiua pugnancium ex parte Grecorum Thelamonius
Aiax aduenit, qui contra Troyanos durissime resistencie
defensionem iniecit. Letiferum igitur prelium committitur inter
eos. Strages fit maxima, cum multa ex utraque parte occisorum
cadant cadauera circumquaque. Tunc etiam tota nauium
Grecorum congesta congeries sine dubio exusta fuisset, nisi ille
Thelamonius Aiax, qui tunc mirabilia de sua persona commisit,
uiriliter restitisset. Et tamen plus quam viginta ex nauibus
ipsis igne consumpte fuerunt.
Illic in tanta uirtute preualere Troyani quod preter occisos ex
Grecis ipsis sunt innumerabiles uulnerati. Ex quibus plures, qui
propter uulnera doloris angustias non poterant tollerare, a prelii conflictu
se in multis debilitatis periculis abstraxerunt. Ex quibus
Eber, filius regis Tracie, ex quadam lancea letaliter uulneratus, dum
truncum gestaret in corpore, ad Achillis tentorium properauit, qui
tunc in ipso tentorio morabatur et eo die propter amorem Pollixene
ad bellum exire negauit. Heber autem sic letaliter uulneratus
multum inproperauit Achilli se crudeli modo contra patriotarum
excidium exercere, cum eos turpiter mori permittat et eos in bello
deficere in multa crudelitate sustineat et permittat qui in sue uirtutis
presidio ipsos iuuare poterat et tueri. Trunco igitur ab Heber
uulnere violenter abstracto, Heber coram Achille languentibus
oculis protinus expirauit. Et non post multam horam quidam
Achillis famulus a bello ueniens ad Achillis tentorium properauit,
qui, interrogatus ab Achille quid esset de Grecorum exercitu, ille
suus famulus dixit illi: "Domine, Grecis nostris O quam hodie male
successit propter immensam multitudinem Troyanorum interficiencium
in ore gladii Grecos ipsos! Non enim creditur quod de Troyanis
omnibus bellicosis qui erant in Troya vnus remanserit in eadem,
cum omnes ad bellum ipsum uenerint et Grecos sic oppresserint
uiolenter. Quare reuera, mi domine, cum Troyani ipsi multo iam
sint labore lassati, si animi uobis esset nunc bellumn ingredi contra
eos, eterne fame memoriam inde uobis possetis acquirere. Nam per

Torna all'inizio