Bonifacius Veronensis: Eulistea

Pag 11


Ast ubi qui doctus Martis discrimina duri,
Eloquio parvo Persinus dixit egenis: -
Non nisi nos probitate, uti villissima turma,
Quae moritura venit inphandis atque sinistris
Auspiciis, subito pareat, primoque sub ictu
Astifero ruat, ante pedes nostrosque deiscat,
Pallidus aspectus hostis quasi mortuus esset.
Vix as...ui dextra retinet, vigor omnis alivit
Cordibus illius. Alias superastis et ipsum;
Confundistis eum: solitis nunc viribus illum
Sternite. - Sic fatus, cursu laxatur in hostem;
Sicut aper, catuli latratu concitus acri,
Obruit, et mactat, ferit ac exterminat ense,
Insectans ictus mortales omnia mictit.
Cornipedum pedibus strages latissima campis,
Exitiumque hominum trahitur. Manantibus undis
Sanguineis, egressus adest ibi Tescius alvo;
Ac alii dantur profugi per devia rura;
Ac alii sylvas repetunt, latebrasque ferarum;
Ac alii funguntur ad queque cacumina montis;
Ac alii tendunt illos quo fata tulerunt.
Plantus ubique sonat; alii planguntque parentes,
Hac etiam natos; et luctus ibique nepotum
Funditur; et paucis ibi sunt solamina si qua;
Nec qui compassi sint Assisinatibus ulli
Inventi fuerant. Mevania luget obmissos
Caros inde suos; Roscianum et Spelle dolorant;
Nuceriensis agit lamentum, ac omnia castra
Illi que girum faciunt: nam maior et ista,
Quam fuerit tua prima satis sevissima cedes.
Qui putat alta sequi, ne decidat, extimet ante:
Cui vires desunt, non plene ulciscitur iras
Ille suas, sed crebo dolet cepisse quod audet,
Sicve dolore primi potes, o miserabile, magno.
Assisium fuerit exemplum turpe tuorum;
Hoc et in etates hominum transibit et evum.

Torna all'inizio