| Gotthos residebant, cum parvo filio capta atque in Siciliam ducta est ibique diem
 clausit extremum. Filius vero eius imperatori Mauricio Constantinopolim est transmissus.
 22. Rursum Mauricius augustus legatos ad Childepertum mittens, eum, ut
 contra Langobardos in Italiam exercitum dirigeret, persuasit. Childepertus existimans
 suam adhuc germanam aput Constantinopolim vivere, legatis Mauricii adquiescens, ut
 suam possit sororem recipere, iterum adversum Langobardos Francorum exercitum
 ad Italiam direxit. Contra quos dum Langobardorum acies properarent, Franci et
 Alamanni dissensionem inter se habentes, sine ullius lucri conquisitione ad patriam
 sunt reversi.
 23. Eo tempore fuit aquae diluvium in finibus Venetiarum et Liguriae seu
 ceteris regionibus Italiae, quale post Noe tempore creditur non fuisse. Factae sunt
 lavinae possessionum seu villarum, hominumque pariter et animantium magnus interitus.
 Destructa sunt itinera, dissipatae viae, tantum tuncque Atesis fluvius excrevit,
 ut circa basilicam Beati Zenonis martyris, quae extra Veronensis ur bis muros sita
 est, usque ad superiores fenestras aqua pertingeret, licet, sicut et beatus Gregorius post
 papa scripsit, in eandem basilicam aqua minime introierit. Urbis quoque eiusdem
 Veronensis muri ex parte aliqua eadem sunt inundatione subruti. Facta est autem
 haec inundatio sexto decimo Kalendas Novembris. Sed tantae coruscationes et tonitrua
 fuerunt, quantae fieri vix aestivo tempore solent. Post duos quoque menses eadem
 urbs Veronen sium magna ex parte incendio concremata est.
 24. In hac diluvii effusione in tantum apud urbem Romam fluvius Tiberis excrevit,
 ut aquae eius super muros urbis influerent et maximas in ea regiones occuparent.
 Tunc per alveum eiusdem fluminis cum multa serpentium multitudine draco
 etiam mirae magnitudinis per urbem transiens usque ad mare discendit. Subsecuta
 | 
 |