| dedisset, iniquum erat in eorum supplicio consumere quos
 eadem fortuna paulo ante in statu amplissimo collocarat. (5)
 Quid, quod exercitum contraduxit? Desino meminisse. Quid
 ita? Quia viri fortis est qui de victoria contendunt, eos ostes
 putare sed qui victi sunt eos homines iudicare, ut possit bellum
 minuere fortitudo et pacem humanitas ampliare. (6) At ille non
 fecisset hoc si victoriam habuisset? Non profecto tam sapiens
 extitisset. Cur igitur est parcendum?) Quia talem stultitiam non
 imitari sed contempnere consuevi'.
 (7) Hec exornatio multum reddit attentum animum auditoris
 et dicitur exothema.
 11. (1)SENTENTIA.
 (2) Sententia est oratio sumpta de vita que aut quid sit aut
 quid esse oporteat in vita convenienti brevitate ostendit (3) hoc
 modo: 'Liber est extimandus (existimandus) qui turpitudini
 servit nulli'. (4) Satis est hec sententia commendanda quamvis
 simplex nec expositionis indigens aliicuius. (5) Sunt tamen quedam
 sententie que subiectione rationis indigent confirmari (6)
 hoc modo: 'Omnes bene vivendi rationes sunt in virtute ponende,
 | 
 |