Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 135


O vos, qui me legitis, viri litterati,
Super hoc volumine iudices vocati,
Si non satis fuerint versus elimati,
Indulgeri conpetit mee parvitati,
Est enim huius operis tanta magnitudo,
Quo omnes ystorias et cronica includo,
Ut, dum per hoc pelagus iugiter insudo,
Cadat ab ingenio mentis habitudo,
Invoco scolasticos, supplico discretis,
Parvus in philosophis, minor in profetis,
Pauca de celestibus didici secretis,
Si quo minus dixero, parcere debetis.
Invocatio actoris ad Deum, qui est principium omnium creaturarum.
Principium rerum primevaque gesta dierum
Scribere me doceat lumen de lumine verum,
Cuius ad obsequium me mea vota ferunt.
Suscipe carmina, tolle precamina, vera sofia,
Sancta puerpera, portaque regia, virgo Maria,
Ut tua mente pia gesta referre sciam.
Abraam quoque inbutus omnibus artibus Caldeorum.
Et Berosus, qui omnes libros Caldaicos defloravit. Et Mochus, et Estius, et Ieronymus
Egiptius. Et alii auctores barbari multa scripserunt. A quibus omnibus ystorias et auctoritates
trahimus et tenemus et docemus.
De barbaris actoribus istoriarum a diluvio usque ad Abraham et qualia
tempora fuerunt.
Estimant quidam, a tempore diluvii usque ad tempora Nini et Abrae nullas ystorias
esse conscriptas. Quorum temporum Chaldeos et Egiptios scriptores subscriptos vixisse,
Iosephus narrat.
Illorum autem unus, nomine Berosus, sic scribit: Navis Noe, que in Armeniam venit,
circa montem Gordenim adhuc aliqua pars est. Item Manasseas Damascenus in libro ystoriarum
suarum 87. de eadem causa dicit: Est et super Miliadam excelsus mons in Armenia,
qui Paris appellatur, ad quem multos fugientes novimus a diluvio liberatos.
Item Iosephus dicit: Nemo putet falsa esse que dicta sunt ab hominibus prime etatis.
Illi namque, tamquam noviter a Deo facti, diu viventes, et religionem sectantes, astrologie
et geometrie vacabant. Quas scientias ibi ipsi discere non potuissent, nisi Deus vitam
usque ad annos sexcentos eis ad spatium concessisset. Per tot enim annorum curricula
magnus annus impletur. Cuius rei testes sunt omnes illi, qui Egyptiorum et Grecorum antiquitates
primevas scripserunt; ut Mamenot ille, qui descriptionem fecit Egiptiorum, et
Berosus, qui defloravit omnia scripta Caldeorum, et Mochus et Estius et Ieronimus Egiptius.
Isiodus quoque et Fratheus et Filaneus in hoc concordant.

Torna all'inizio