Bonifacius Veronensis: Eulistea

Pag 4


O quantum graviora Dee nostreque Camene
Tractarent! onus excusat; labor arduus illas
Tenperat. En gemino nos ista incepimus evo,
Principiumque stili valde fuit inde remotum.
Ad proavos et avos nostros, patresque recursus
Protendamus iter, ne forte quis increpet actis
Antiquis Musas, ne nos et scire reverti
Arguat illa diu iam transinire retrorsum.
Gloria nostrorum patrum stat gloria nostra:
Sed variare presentia facta videtur,
Urbs famosa tui; si nos iam quanta recurrant
Contemplemur ibi reges, ducesque videmus
In te belligeros, et ituros Marte cruento;
In te cesareas iras, et fulmina missa,
Illic in Plano fontis Federicus anelat.
Primus in insidias et proditiosa minatur,
Obsidet infestans, et te quacumque molestat,
Eliditque tue arcum finia gentis;
Theutonicique truces, illic per plana furentes,
Crassantesque duces, equitesque in prelia proni,
Bacchati veluti furie que sedibus Orci
Exiliunt, missis ululatibus undique sevis.
Illic et clangor varius per castra tubarum,
Illic et motus, strepitusque immensus equorum,
Clamoresque virum, quales sunt etheris haustus,
Impulsusque graves, stridentes atque fragores.
Illic et tendas figunt, tenptoria spargunt;
Illic et loias condunt, et lintea tendunt.
Albescunt campi ceu lilea candida visi,
Ac in parte virent alii. Perusinus at audax
Intrepidusque exit, et vulnerat acriter hostes,
Secusque rediit, Romanum ac invocat almum
Ecclesie nomen, pungnatque fideliter armis;
Turrigerasque domos, sedes et menia summa
Defendit; mentique tenet convitia lata,

Torna all'inizio