| solutionis exinde faciendam, promittens solutionem
 sibi exinde factam, ratam et firmam habere.
 DE PROCURATORE AD FACIENDUM ALIQUEM REBANNIRI.
 Cum talis fecit talem suum procuratorem coram potestate
 Florentie et eius iudice et militibus, sive notario,
 ad procurandum et faciendum talem pro eo exbanniri,
 tempore talis potestarie, in libris tot, et rebanniri, extrahi
 et cancellari de ipso banno et exbannimento; de
 quibus denariis ipse vocavit bene pagatum, et ad confessionem
 solutionis inde faciend(am), et omnia ac singula
 necessaria facienda; et promisit de rato et cetera.
 DE REPUDIATIONE HEREDITATIS.
 In presentia talium, in quorum testium presentia,
 talis, filius quondam I., sentiens et cognoscens hereditatem
 dicti I. quondam patris, vel alterius, sibi damnosam
 et honerosam esse, venit coram tali iudice, vel
 potestate aut vicario, dicens et protestans se ab illa
 hereditate velle abstinere; abstinuit ergo, et ipsam omni
 modo refutavit et repudiavit ac renumtiavit, dicens se
 ulterius a creditoribus hereditariis nullatenus velle conveniri,
 nec lucrum nec dampnum ex ea consequi vel
 habere, et protestatus fuit et dixit quod si in aliquo se
 inmisceret, non facit tanquam heres, nec animo quod
 velit esse heres, set pro iure suo, vel pro iure et ratione
 matris sue, vel uxoris sue, vel talis persone.
 DE RESTITUTIONE IN INTEGRUM PER POTESTATEM
 VEL IUDICEM.
 Verum si esset minor et peteret in integrum restitutionem
 hoc addatur: et si aliquo se inmiscuerat, imploravit
 a predicto iudice et vicario potestatis, se in
 integrum restituere, et iuravit hec omnia et singula
 observare et firma tenere et non contra hec venire aliquo
 modo vel iure, nec alterius hereditario iure aliquid
 ex ipsis bonis accipere vel petere aut possidere, unde
 | 
 |