Guido Faba: Summa de vitiis et virtutibus

Pag 64


concupiscentie satisfactio et finibus non contenta.
QVID SIT LVXVRIA. RVBRICA.
8 Luxuria est ex immundis descendens desideriis lubrica et effrenata
mentis prostitutio.
III
EXORDIA ET CONTINVATIONES SVPERBIE.
1 Lucifer angelus de celo corruit, quia non sibi humilitas set superbia
habitauit. 1' Inde est quod humilitatis magistrum tibi conuenit
imitari ut supernorum ciuium gaudium sortiaris.
2 A sede propria seculi spoliantur potentes, quoniam in celis humilia
Dominus respicit et in terris. 2' Hinc est igitur quod si
honoris proprii ac dignitatis uere locum habere desideras et sedem
glorie optinere, superbiam fugias sicut pestem: nam inquinat
egregios adiuncta superbia mores.
3 Superbus quasi super uentum in altum tollitur, ut lapsu grauiori
debite puniatur. 3' Proinde est quod non turgidus incedas ut
rana, uel inflatus ut uesica moreris, quia cadit superbus, ut puluis
a uento ducitur et corona eius pedibus conculcatur.

Torna all'inizio