| ei resisteret et quae dicebat fore vana diceret. Nam in paucis sic protinus
 verbis conclusus est, ut retro turpiter rediret velociter. Quem cum sui
 interrogassent quid egisset, ait: << Scitote aut ipsum non esse hominem aut
 alterum fore qui ab eius loquitur ore >> . Haec omnia, quamvis non interfuisti,
 Bonovisino narrante pleniter didicisti. Illud praeterea famosissimum
 zelum quo haereticum quendam ab altari reppulit, cur non dixisti? Timuisti
 forsitan ne in eo aliqui scandalizarentur? Scito, carissime, quia dicta
 factaque Arialdi, immo et Christi, incredulis et perversis plena scandalis,
 piis vero fomenta sunt ardoris et lucis. Ea igitur istis pandamus, de illis vero
 Salvatorem dicere audiamus:  Sinite  - inquit -  eos, quia caeci sunt et
 duces caecorum.  Transeunte ergo per maiorem ecclesiam cum fratribus
 Arialdo Christi famulo, audivit quod in eadem hora quidam adulter et simoniacus
 ad quoddam ipsius basilicae altare accesserat, ut se simularet ibi
 canere missam. << Eamus - inquit - illuc >> . Ad quem cum pervenisset, ait:
 << Cum enim tu sis talis, quali ecclesiae valvae patere minime deberent, cur
 sanctum altare praesumis pollutus contingere, et illa mysteria agere, quae
 solummodo innocuis et castis sunt commissa, te fingere? Aufer te hinc
 quantocius, putride! >> . Qui cum inde se non amoveret, vir Dei manum ad
 planetam misit eamque ab eius tergo extraxit et ipsum ab altari expulit.
 Erant enim tunc in circuitu eiusdem ecclesiae causa negotiandi tam civiles
 viri quam suburbani pariter congregati. Qui exiit et per forum querimoniam
 fecit. Commoto itaque populo dimissisque negotiis ac fustibus elevatis,
 per ostia irruunt ut ipsum quaerant et perimant. Ipse vero, sciens quae
 ventura erant, non fugerat sed gradum ascenderat ibique populum expectabat.
 Videntes ergo eum in gradu stantem sacraque manu innuentem, omnes
 deponebant fustes et se ad audiendum parabant super ipsos innitentes.
 | 
 |