| ymaginibus figurare, ea autem, que Christus fecit, fuerunt
 conscripta ad nostram informacionem et doctrinam. sed
 quoniam multi sunt, qui licteras nesciunt, ideo sancti Patres
 ordinaverunt ut gesta Christi et aliorum Sanctorum per ymagines
 figurarentur, ut ipsi layci in ipsis ymaginibus tanquam in libro
 instruantur. debet autem pingi ymago Christi et beate Marie
 prout a sanctis doctoribus traditum reperitur. Iohannes
 enim Damascenus dicit quod Christus fuit consuperciliatus,
 idest habuit supercilia coniuncta, et quod fuit bene oculatus, et
 quod habuit longum vultum, et quod fuit aclinis, quod erat signum
 humilitatis et maturitatis. sanctus autem Epiphanius
 dicit quod statura corporis Christi fuit sex pedum, et quod habuit
 capillos lungos et flavos, et quod habuit supercilia nigra et aliquantulum
 circumflexa, et quod habuit oculos flaventes, leticiam
 conferentes, et quod habuit longas nares et barbam flavam, et quod
 fuit coloris frumenticij, et quod non habuit cervicem
 erectam, sed aliquantulum inclinatam et subrubeam. de matre
 | 
 |