Salimbene de Adam: Cronica

Pag 440


Gaietanus, qui erat papa Nicholaus tercius, accepit eum per manum
et familiariter ducebat eum per palatium dicendo sibi:
«Cum tu sis homo magni consilii, nonne melius esset tibi et Ordini
tuo quod tu esses hic nobiscum cardinalis in curia, quam sequi
verba stultorum qui de corde suo prophetant?». Respondit frater
Iohannes et dixit pape: «De dignitatibus vestris non curo, quia
de hoc commendatur quilibet sanctus, ad cuius laudem cantatur:
Nec terrene dignitatis gloriam quesivit, sed ad celestia regna
pervenit. De consilio autem dando dico vobis quod benesanum
darem consilium, si essent qui me vellent audire, sed in
Romana curia his diebus parum aliud tractatur, nisi de guerris
et de truphis et non de animarum salute». Audiens hec papa
ingemuit et dixit: «Sic sumus talibus consueti, quod omnia que
dicimus et facimus utilia fore credamus». Cui frater Iohannes
respondit: «Et beatus Gregorius, sicut in Dialogo legitur, de
talibus suspirasset». Post hec dimissus frater Iohannes reversus
est ad heremum Grecii, ubi habitare solitus erat.
Alio quodam tempore, cum apud Ravennam habitarem, dixit
michi frater Bartholomeus Calarosus de Mantua, qui erat lector,
et minister Mediolanensis et Romanus extiterat, et tunc in conventu
Ravenne mecum pariter habitabat existens persona privata,
id est sine aliqua dignitate: «Dico vobis, frater Salimbene,
quod frater Iohannes de Parma turbavit semet ipsum et Ordinem
suum, quia tante scientie et sanctitatis et excellentissime
vite erat, quod curiam Romanam corrigere poterat, et credidissent
sibi. Sed postquam secutus est prophetias hominum fantasticorum,
vituperavit se ipsum et amicos suos non modicum lesit».
Et respondi et dixi: «Ita etiam et michi videtur, et tristor non
modicum, quia intime diligebam eum. Sed Ioachite dicunt:
Apostolus in prima ad Tessalo. V dicit: Spiritum nolite extinguere,
prophetias nolite spernere. Et Salomon in Prover. dicit,
XXIX: Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus. Et ab Ecclesia
Balaam prophetia non spernitur, quia vera dixisse cognoscitur,
cum de nativitate Christi predixit, sicut et Cayphas,
qui prophetavit de morte, dicens quod oportebat unum hominem
pro populo mori, ne simul omnes perirent. Quod etiam ipse Dominus

Torna all'inizio