| visitationis sue, et timuit de morte; et ait ad eos qui erant
 ante ipsum: Quare rex ostendit malum vultum et dolet et est
 contristatus? Nunquid est aliquid noui, propter quod congregauit
 nos omnes tam cito ante ipsum? Et respondens,
 mater leonis ait contra Dimnam dicens: Quicquid vides de
 passione leonis eiusque tristicia, non est aliud nisi quia reliquit
 te viuum vsque hodie, ex quo temptasti te facere proximum
 regi, referens ei verba subuersionis, et induxisti eum
 tuis mendaciis et seductionibus, vt interficeret Senesbam. Et
 respondens, Dimna ait: Non video aliud que dixerunt sapientes
 nisi vera esse, cum dicant: Quicumque laborat benefacere,
 post tristiciam et malum est sibi valde propinquum.
 Sed absit quod hoc exemplum tangat regem, nec socios eius!
 quoniam dictum est: Quicumque adheret malis, quamuis
 non exerceat opera eorum, a malis eorum non euadet, quamuis
 caueat sibi multum. Non est in mundo qui retribuat
 bonum pro bono nisi Deus solus. Quicumque vero preter
 eum sunt, non sic faciunt; nec aliquem inuenio qui dignus
 sit rectitudine, sicut regem. Et propter hoc videmus turbas
 religionum et Deum colentium in montibus et locis desertis
 habitantes, et omnem conuersationem et statum relinquentes.
 Nec miscentur cum eis propter ipsorum nequiciam,
 sed faciunt omnia magis ad honorem Dei quam ad
 aliquod huius seculi. Dilectio vere mea que fuit erga regem
 semper, et bonum consilium quod ei consului, et caui et
 preseruaui ipsum ab eo qui contra ipsum insurgere intendebat,
 et iusticia cogitationum mearum induxit me in hanc
 tribulationem, et quia manifestabam ei quecumque de aliquo
 contrario suspectum habebam, et reuelata fuit illa proditio aduersus
 | 
 |