patris Benedicti manubrium in aequora mittunt. Mirum in modum mox ferrum manubrio 
adhaesit, et extrahentes eum foras, gratias agentes Deo et beato Benedicto, gaudentes ad 
opera sua reversi sunt. 
Theophilus: Hoc miraculum et in veteri testamento a beato Heliseo et in novo 
a sanctissimo patre Benedicto factum reminiscor. Sed dum merita istorum illorumve 
longe distantia esse perpendo, maiorem, fateor, admirationem de hoc nuper patrato miraculo 
in animo meo concipio. 
Desiderius: Hoc factum, karissime frater, non tantum istis imputare debemus, 
quantum illi, de cuius meritis confisi id agere temptaverunt. Verumtamen vis narrem 
aliquid de obsessis a daemone divina largiente clementia, suffragantibus beati Benedicti 
meritis, in hoc eius monasterio curatis, ut audientium animus magis ac magis in Dei 
laudibus convalescat atque in amorem summae divinitatis multipliciter incalescat? 
Theophilus: Quicquid ad aedificationem audientium dicere velis, prosequere; ego 
autem haec gratanter me auscultare profiteor. 
14. Desiderius: Quidam puer in domo hospitum simul cum patre in lectulo cubans 
cum ad necessitatem corporis in ipso noctis silentio surrexisset, subito ingens leo dentibus 
fremens, eum paratus discerpere unguibus, sibi horrendus apparuit; qui pavore 
nimio exterritus, vociferans in terram corruit. Ad cuius vocem mox turbatus pater e 
lecto surrexit, festinus ad eum valdeque anxius accessit; cur ita clamasset vel quid sibi 
evenisset, paterna diligentia sollicitus interrogavit. Ille vero immanem leonem contra se 
venientem tremebundus ac palpitans vidisse se retulit. Quem pater blanditiis demulcens 
in ulnis propriis acceptum reduxit ad lectulum. Sed diabolus, qui in specie sibi leonis 
apparuerat, in eum ingressus post aliquot dies vehementissime vexare coepit. Cumque 
ad ecclesiam ante altare beati Benedicti esset adductus, mirum in modum in pavimento 
clausis oculis prostratus iacens, quicunque monasterii portam ingrediebatur, mox eius 
nomen exprimebat, dicens: "Talis vel talis homo per portam modo monasterii ingreditur." 
Quidam etiam frater cum causa oboedientiae e monasterio ad civitatem descendisset, 
duodecim a quodam accipiens denarios eosque propriae utilitatis gratia occultare cupiens 
sibi in sinum misit. Cum autem ad monasterium reversus ad puerum in locum, quo vexabatur,  
accessisset, statim diabolus hoc modo eum per os pueri coram fratribus infamare 
coepit, dicens: "Monachus iste contra regulam sui ordinis duodecim denarios a 
tali viro accipiens causa proprii commodi occultatos retinet in sinu." Igitur cum a fratribus 
interrogaretur, utrumnam vera essent convicia, quae antiquus hostis per os vexati 
sibi obiceret, mox ille suam clamitans culpam omnino id ita esse professus est. 
Alter quoque frater, cuius nomen, ne verecundiam patiatur, omitto, ex alio monasterio 
suae salutis causa ad nostrum deductus quadam nocte ad nocturnas vigilias lectionem 
de veteri testamento in ecclesia more solito fratribus residentibus recitabat, cum 
forte puer, qui vexabatur, aderat. Et ecce subito diabolus per os eius exclamans illa 
omnia, quae legebantur, sese ad liquidum nosse ibique fuisse protestabatur et adiungens 
huiusmodi lectori verba exprobrabat: "Sed si ea", inquit, "quae de te scio, referre coram 
praesentibus vellem, magnam profecto tibi verecundiam incutere possem." Et re vera 
fratrem illum abunde in suo monasterio seculariter vixisse compertum est. Postquam 
igitur pro vexato puero ante sepulcrum beati patris Benedicti diutius a fratribus est oratum, 
ita sanus effectus est, ut amplius a maligno spiritu vexari minime visus esset. 
15. Eodem etiam tempore alter puerulus ingentem aethiopem super tectum domus 
stantem conspexit, qui valde territus mox fugam arripuit. Sed idem daemon eum insequens 
ad hostium domus impulit, in terram prostravit statimque in eum ingrediens 
acriter miserum fatigabat. Cumque in oratorium ad sepulcrum praedicti patris per aliquot
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
  
  
  
  
30 
  
  
  
  
35 
  
  
  
  
40 
  
  
  
  
45 
  
  
 
  |