Gotifredus Viterbiensis: Gesta Friderici

Pag 321


Temporis exhigui cesar brevitate quievit;
Rursus in Italia propria virtute resedit,
Cardinis Ytalici terra tributa dedit.
Censentur bine partito milite turme.
Una suis ducibus conducta refertur ad Urbem,
Perdita colligere, publica iura dare.
Plurima pars equitum, quae cesaris agmine pergit,
Tendit in Apuliam, quam tunc sine marte subegit;
Absque labore sui subdita terra fuit.
Altera pars equitum Latios invadere pagos
Pergit, et Urbs animos in eos inpellit amaros,
Et parat, ut bello iam tueatur agros.
Castra movet populus Romanaque signa senatus,
Instructis cuneis saliens ad bella paratus,
Acriter iratus, vincere cuncta ratus.
26. Maguntinus et Coloniensis triumphant de Romanis.
Obvia Romanis acies Iermana resultat,
Quos gladii feritate sui sub vulnere multat;
Terga dedit populus; Romula signa ruunt.
Roma cadit fugiens, cecidit pars magna senatus.
Strata iacens capitur; set et urbs capienda putatur;
Arma, decus, spolium perdit ubique suum.
Urget Agrippinus Rainaldus prelia presul,
Atque Maguntinus Romana trofea meretur,
Victaque Roma vetus perdidit omne decus.
Hii duo presbiteri, quos pretulit ordine cesar,
Tam male cantabant requiem super agmina cesa;
Cesa per arva necant et tumulanda vetant.
Milia bis bina per prata iacent resupina,
Pluraque captiva retinent in carcere viva;
Vulnera mortifera sanguine prata rigant.
Urbs exausta suis populis pro pace precatur;
Cesar ab Appulia, qua venerat, huc revocatur;
Urbs ut tradatur; spes satis ampla datur.
27. Quomodo totus exercitus imperatoris Rome egrotavit post casum Romanorum et in feretris
miserabiliter rediit.

Fervida stella poli canis est coniuncta leoni,
Ordine zodiaci connectens sidera soli,
Datque calore poli corpora febre mori.
Hoc solet ardore sol perdere corpora Rome,
Febribus innumeris infligere sepe dolores;
Nunc dedit ex more deteriora fore.
Dum nequid in gladio se maxima Roma tueri,
Febris ab auxilio poterit salvanda videri:
Miles febre perit, quem metuebat heri.
Quos non Roma potest, potuit disperdere ventus,
Cuius in adventu cecidit Iermana iuventus:
Sic ubi Roma tacet, gloria nostra iacet.

Torna all'inizio