9. DE ADIECTIVATIONE PERSONARUM GENERE PRECELLENTIUM 
Nam genus in laude quibus maioribus, quibus consanguineis, erit 
adiectivatio hec:  Nobili et potenti,  vel   magnifico,  vel   generoso,  vel 
 magnanimo domino I. capitaneo,  vel   valvassori,  vel   militi,  vel 
 viro.   
10. DE ADIECTIVATIONE PERSONARUM HABITU PRECELLENTIUM 
Nam habitum hunc appellamus animi aut corporis constantem et 
absolutam aliqua in re perfectionem, aut virtutis aut alicuius artis preceptionem,  
aut quamvis scientiam; et item corporis aliquam comoditatem  
non natura datam sed studio et industria comparatam. Hic autem 
accipitur habitus, prout artem vel scientiam significat. Erit igitur 
adiectivatio hec:  Sapientissimo et eloquentissimo viro, domino G. , decretorum 
  |  
  
  
  
60 
  
  
  
  
65 
  
  
 
  |