Salimbene de Adam: Cronica

Pag 485


quos miseratis huc? Gaudebamus amore vestro, quod hic erant
nobiscum, et quia boni fratres sunt et consolatorii et bene se
habuerunt». Tunc respondit minister et dixit: «Et ubi sunt?
Numquid non sunt in domo ista?». Et dixerunt: «Non, pater,
quia frater Ruffinus, minister Bononie, revocavit eos ad suam
provinciam». Tunc generalis dixit: «Novit Deus quod nichil
scivi de ista obedientia, immo credebam quod essent in ista domo,
et multum mirabar quod non veniebant ad me». Postea
invenit nos Parme et vultu iocundo dixit nobis: «Multum discurritis,
pueri, modo in Francia, modo in Burgundia, modo in Provincia,
modo in conventu Ianuensi, modo in Parmensi habitare
disponitis. Si possem ita quiescere sicut vos, non tantum discurrerem».
Et dixi sibi: «Vobis, pater, incumbit labor ambulandi
ratione ministerii, iuxta illud quod Dominus apostolis dixit,
Io. XV: Posui vos ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester
maneat. De Helya dicitur quod ibat quocumque eum ferebat voluntas,
III Reg. XIX. De nobis vero sciatis quod semper nobiscum
fuit obedientia vera et pura». His auditis accepit satisfactionem.
Diligebat enim nos.
Cum autem fuimus Bononie, quadam die in camera sua dixit
fratri Ruffino ministro: «Ego posueram istos fratres in Ianuensi
conventu, ut studerent, et tu removisti eos inde». Respondit
frater Ruffinus: «Pater, hoc feci pro consolatione eorum, quia
miseram eos in Franciam eo tempore quo imperator Parmam
obsidebat; ideo revocando ipsos credebam eos consolari». Tunc
dixi generali ministro: «Ita fuit, pater, sicut ipse dicit». Tunc
dixit sibi generalis: «Locabis ergo eos bene, ut sint consolati
et intendant studio et non tantum discurrant». Respondit frater
Ruffinus: «Libenter, pater. Faciam eis gratiam et consolationem
amore vestro et amore ipsorum». Tunc retinuit socium meum
Bononie, ut corrigeret sibi Bibliam suam, me vero misit Ferariam,
ubi continue habitavi septem annis, quod non mutavi
locum.

Torna all'inizio