Et nota quod precativa et monitiva possunt persone  
cuilibet convenire, sed preceptiva convenit tantum  
maiori; hortatoria, vero, suasoria, minatoria et  
correptoria proprie conveniunt eidem maiori; 
sepe tamen paribus et minoribus adaptantur. 
Absoluta vocatur omnis alia petitio a predictis; 
et hec est generalis, que dividitur in quasdam species,  
quia petimus dicendo, scribendo, significando et quandoque  
alio modo. 
XXXI. 
QUALITER SE HABET PETITIO 
AD NARRATIONEM 
Sicut autem se habet narratio ad exordium, sic  
se habet ad narrationem petitio, quoniam petitio  
ex narratione infertur. Unde illis eisdem fere signis  
petitio narrationi coniungitur quibus narratio exordio  
precedenti, hoc excepto, quod ad narrationem pertinet,  
sane vel equidem, vel consimile adverbium adfirmandi,  
quorum nullum petitioni convenit vel aptatur. 
Post signum tamen petendi recte ponimus quandoque  
adverbium qualitatis, ut firmiter, humiliter, supplicanter; 
aliquando adverbium quantitatis, ut 
multum; quandoque adverbium comparandi, ut: 
devotius, propensius, que tamen loco positivorum accipiuntur; 
aliquando adverbia superlativa, ut: devotissime, 
humillime, intime. Sed cavendum est
  |  
  |