| est, loquente in eo Spiritu sancto ac dicente: «in principio erat
 Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum», et
 in fine, subsequente Filio de gloria Spiritus sancti, ac dicente:
 «nisi ego abiero, paraclitus non veniet ad vos, si autem abiero, mittam
 eum ad vos»; et post aliqua: «multa habeo vobis dicere; sed
 non potestis portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis,
 docebit vos omnem veritatem». De quo nimirum Spiritu iam
 superius dixerat: «si diligitis me, mandata mea servate. Et ego
 rogabo patrem, et alium paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum
 in eternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest
 accipere, quia non vidit eum, nec scit eum. Vos autem cognoscetis;
 quia apud vos manebit et in vobis erit».
 23. Ecce quam apertum est quod precipit Pater sanctus, cantari,
 videlicet, in diebus dominicis Gloriam, ab eo qui quartum
 diceret responsorium. Quia enim quartum responsorium cantat
 contemplator qui intelligit quod scripsit beatus Johannes, et ideo
 pro notitia Trinitatis refert gratias et dat gloriam deo, non solum
 Patri, a quo omnia, sed Filio, per quem omnia, et Spiritui sancto,
 in quo omnia sunt, qui est benedictus Deus in secula seculorum,
 Amen. Et notandum, quod tria evangelia, tribus statibus congruunt
 qui in temporibus huius seculi peraguntur; quartum vero, illam
 vitam misterialiter tangit que post tertium statum futura est, in
 qua nos oportet et scire omnem veritatem, multo solempnius et
 gloriosius quam in tertio statu, qui erit  in sabbatum, sicut sollempnior
 est sabbato et beatior dominicus dies. Unde et non
 incongrue quod privatum est de notitia diei, sex diebus ferialibus
 | 
 |