: Formularium florentinum artis notariae

96


divi Adriani, et fori privilegio, et omni alii exceptioni
speciali et generali renumtiantes.
Actum loco tali, presentibus testibus.
DE CONSENSU PATRIS VEL E CONVERSO FILII IN VENDITIONE.
/*
Pater vel avus paternus venditoris, si non vendiderit
cum filio, quia ad ipsum spectat ususfructus rei vendite
a filio, faciat iudex ipsum confirmare, consentire
et se, obligare, ut supra continetur, in forma mulieris,
mutando ea que mutanda sunt, et ubi dicitur iuri ypothecarum,
dic: renumtiando immo iuri quod in ipsa re
habet, vel sibi pertinet, ratione usus fructus vel aliquo
modo; et e converso consentire et obligare faciat iudex
filium, in venditione a patre facta, nisi utroque casu
cartule emancipationis et finis hostenderentur et darentur
expedite, vel ad exemplandum. Et nota quod
venditor cartam publicam rei vendite emptori dare
debet, ac tenetur expedire, vel ad exemplandum, promittendo
de autentico, sub hac forma.
DE PROMISSIONE FACIENDI COPIAM DE AUTENTICO.
In Dei nomine amen. Anno tali et cetera. Dictus I.
venditor per stipulationem promisit et convenit, et pactum
fecit, predicto I. emptori, et eius heredibus, quod
autenticum instrumentum, scriptum manu talis iudicis
et notarii, sub tali indictione, anno tali et cetera, et
de tali re conditum, vel autenticum huius exempli,
dabit eidem ac tradet, et copiam ei inde faciet, in iudicio
sive causa, vel extra, quotiens et quando petierit,
vel peti fecerit, infra .III. dies prox(ime) post inquisitionem
factam ci vel heredibus, vel apud domum suam, a
dicto I. vel eius heredibus, securitate tamen prius ab
eo habita et recepta reabendi sine vitio et rasura.
Alioquin: promisit ei dare libras tot, nomine pene et
pro pena, et dampna et expensas resarcire, et post hec
ex pacto firma tenere, et quotiencunque, sub ypotheca
et obligatione bonorum suorum, omni leg(um), auxilio et

Torna all'inizio