| CLIII.
 De comminoratione.
 Comminoratio est, cum sententiam in qua maior vis est
 diutius agitamus, et sepius ad eandem revertimur, ut si dicam
 «beati qui lugent», et hoc postea sepius repetatur, sicut
 faciunt predicatores sermocinando.
 CLIIII.
 De contentione.
 Contentio est per quam contraria referuntur, ut: «Vos
 lugetis, hic autem exultat». Est alia contentio circa exornationem
 verborum, de qua diximus; ut «superbis humilem,
 sed humilibus exhibes te superbum».
 CLV
 De similitudine
 Similitudo ad probationem sue cause ali quid verisimile
 elicit aliunde, ut: «Corpora Gallorum habent quoddam simile
 suis viribus, quod in primo impetu inhorescunt, sed ad
 calorem modicum citius dissolvuntur».
 CLVI.
 De exemplo.
 Exemplum est alicuius facti vel dicti preteriti cum certi
 auctoris nomine proposito ut: «Cave ne tibi accidat sicut
 Iude, qui sacramentum Dominici corporis in iudicium sibi
 sumpsit».
 | 
 |