Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 71


seruares pudica ieiunia intra regia sceptri tui? O quam multas adduxit
ad labem iter et reditus et facilis ad uulgaria loca discursus! O
quam grati feminis esse debent earum domorum termini et honestatis
earum fines et limites conseruare! Numquam enim nauis sentiret dissuta
naufragium si continuo suo staret in portu, in partes non nauigans
alienas. Optasti ergo tu, Helena, tuam exire regiam et uisere
Cythaream ut sub pretextu uoti soluendi virum posses uidere barbaricum
et ut pretextu liciti ad illicita declinares. Nam eius uiri visio
virus fuit quo infecta per te Grecia tota fiut, propter quod tot demum
occubuere Danay et duris morsibus tot Frigii venenati.
Quid ultra? Ad consummacionem sui desiderii iam concepti
Helena, quibusdam suis familiaribus conuocatis, iubet eis parare
necessaria, equos, et comites, cum apud Cithaream ad templum
Veneris appetat se conferre, ubi eius festum colitur tam sollempne
et ubi soluere quedam desiderat vota sua. Non enim a Menelay
regno extiterat Cytharea remota, cum uelut in eius opposito constituta
ab ipsius finibus modico freto distaret. Nec mora, equi parantur
et comites et Helena cum suis comitibus in regio apparatu
equos ascendens peruenit ad litus et a litore in insulam Cythaream
breui remige nauigauit, vbi tam ab incolis quam ab aliis uelud regina
ipsius insule fuit in multo honore recepta. Ipsa demum causa sui
soluendi uoti Veneris templum adiuit ibique suas oblaciones dee Veneri
in multis et preciosis muneribus presentauit.
Quod postquam Paridi notum factum est reginam videlicet
Helenam, Menelay regis uxorem, ad templum ipsum Veneris accessisse
in multa comitiua suorum apparatu mirabili, Paris excellenter
ornatus peruenit ad templum. Audiuerat enim, fama predicante
iam diu, Helenam, Castoris et Pollucis regum sororem, incredibili
speciositate uigere. Quam ut uidit, inuidit, dum de facili facibus
accensus Veneris in Veneris templo desiderio fluctuat anxioso. Et
diligenter in Helenam figens intuitum siggilatim eius membra tanto
decore respersa subtiliter contemplatur. Miratur enim tam in ea
rutilanti fulgore flauescere crines multos, quos niuei candoris protractus
in medio crine dyametris equalibus diuidebat et aurea fila
hinc inde serpencia sub certi lege federis co<e>gerant inuolutos.
Sub quibus subsidebat frontis lactea et niuosa planicies ad eius
fulgencia tempora usque distensa ubi crinium aureorum cumulus

Torna all'inizio