| Merito ergo pater aiebat: «Versa est in luctum
 cythara mea, et organum meum in vocem flentium».
 (2) «Melius est ergo ire ad domum luctus quam ad domum
 convivii». Salubre consilium: «In die bonorum, ne immemor
 sis malorum». «Memorare novissima tua et in eternum
 non peccabis».
 XXIII
 De vicinitate mortis.
 (1) Semper ultimus dies primus et nunquam primus dies
 ultimus reputatur. Cum tamen ita semper vivere deceat,
 tanquam mori semper oporteat. Scriptum est enim: «Memor
 esto, quia mors non tardat». Tempus preterit, et mors
 appropinquat. Mille anni ante oculos morientis sicut dies
 hesterna, que preteriit. Semper enim futura nascuntur, semper
 presentia moriuntur et quidquid est preteritum totum
 est mortuum. Morimur ergo semper dum vivimus, et tunc
 tantum desinimus mori cum desinimus vivere. Melius est
 igitur mori vite quam vivere morti, quia nichil est vita mortalis
 nisi mors vivens. (2) Unde Salomon: «Laudavi magis
 mortuos quam viventes et utroque feliciorem iudicavi qui
 necdum natus est». Vita velociter fugit et retineri non potest:
 mors autem instanter occurrit, et impediri non valet.
 Hoc est illud mirabile, quod quanto plus crescit tanto magis
 | 
 |