itaque vir sanctus plures canonicas, et clericos qui laicorum  
more seculariter habitabant prepositis obędire et communiter in congregatione  
vivere docuit. Nonnulli quoque episcopi, qui per symoniacam  
heresem sacras sedes invaserant, ad eum causa pęnitentię 
concurrebant. Qui etiam venerabili viro se committentes, et episcopatum  
termino statuto deserere et ad sanctę conversationis se promittebant  
ordinem festinare. Ex quibus tamen vir sanctus, quamdiu  
vixit, nescio si vel unum convertere potuit. Est enim venenata  
illa heresis, presertim in episcopali ordine, tam dura et ad  
convertendum rigida, ut semper promittens, semper de die in diem  
producens atque in futurum procrastinans, facilius possit Iudeus ad  
fidem converti, quam hereticus latro plene ad pęnitentiam provocari. 
/*  
In eisdem quoque partibus vir sanctus monasterium condidit  
puellarum.  
XXXVI. Solemni quadam die, dum vir venerabilis illic  
cum fratribus in capitulo resideret et eos salutaris doctrinę dapibus  
satiaret, repente ipsum interrumpens sermonem anxia quadam  
animadversione exclamare cępit et dicere: «Agite», inquit, 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
 
  |