Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 158


potestate uirium interfecit. Sed Hector exinde multo furore bachatus
duos de Grecorum regibus interfecit, uidelicet regem Alpinorem
et regem Dorium. Tunc Troyani in uirtute Hectoris
sic acriter debellantis campum recuperant et durius Grecos premunt.
/*
Sed rex Epistropus tunc a ciuitate Troyana animosus exiuit cum
iii milibus pugnatorum, qui omnes bello uiriliter se inmiscent, Grecos
impetunt crudeliter, et confundunt, et multo forcius ex eo quod idem
rex Epistropus quendam sagittarium secum duxit. Hic autem sagittarius
ab umbilico superius erat homo, inferius erat equus, et in
omni sua parte, tam superius quam inferius, coopertus erat ex innatis
in eo pilis equinis. Facies autem eius, licet similis esset humane,
tota erat rubea, igneum colorem habens, ac si carbo esset accensus,
et equinos ex ore producebat hinnitus. Oculi autem eius
erant splendidiores facie in ignis ardore, cum duas ardentes flammas
igneas presentarent, propter quod intuentes horrore maximo deterrebat.
Hic nulla armorum tutela uestitus cum quodam arcu in
manu et quadam faretra plena sagittis bellum intrauit. In cuius
ingressu equi bellantium ualde perterriti, non obstante quod assessores
eorum multis eos stimulis calcarium peruergebant, retrogradi
facti subitam quasi rapiebantur in fugam. Sed cum magno labore
bellantes ipsos detinuerunt in bello, non minus ipsi bellantes ipsius
sagittarii impetum dubitantes quia in arcu et sagittis suis Grecos
plurimos interemit. Hector autem interim ducem Salemine, Polixenart,
qui aduersus eum plurimum insistebat, occidit et ita dux
mortuus expirauit. Dum igitur sagittarius interficiendo Grecos per
turmas discurreret et Troyani crudelius insisterent contra Grecos,
in fugam de necessitate conuersi ad tentoria sua festinat, quos
Troyani usque ad ipsa tentoria sunt sequti. Ibi mirabilis casus
emersit. Nam dum sagittarius Grecos fugientes coram eo acriter
infestaret et Troyani Grecos in tentoriis eorum opprimerent, Dyomedes,
qui fugiens ad tentoria properabat, coram vno de papilionibus
sagittarium inuadit, quem nullo modo uitare potuit propter
Troyanos, qui contra eum a tergo uiriliter anhelabant. Necessarium

Torna all'inizio