| et non potuit cum eo proficere; dives qui nititur se pauperem
 videri; qui nititur ad statum incompetentem sibi et qui
 moratus est cum sapiente semper et non est talis qualis ipse.
 Et dixt: qui instruit malam animam est sicut qui domitat fortem
 equum, cui si modicum remittuntur habene, fit impotens sui regiminis.
 Et dixit: non reputes iram illius qui contentus est vanitatibus.
 Et dixit: hominem uti multum amore hominum facit
 malum lucrari amicum; et elongari multum ab eis, multum facit
 acquirere suam inimiticiam: ergo non assuescas eos nec elongeris
 ab eis multum. Et dixit: melior est bono qui facit bonum,
 et malo peior qui operatur malum. Et dixit: sensus seu discrecio
 sunt dona Dei, et scienciam acquirit homo per seipsum. Et dixit:
 sapiens est medicus legis et peccunia est infirmitas legis; et cum
 medicus non potest se ipsum curare, quo modo alium curabit?
 Et dixit: non eris completus donec assecuretur de te inimicus;
 ergo, qualis eris si non assecurabitur de te tuus amicus? Et
 dixit: cavete ab illis qui vestra corda abhorrent. Et dixit:
 non est laudabilis vita nisi duobus, scilicet ei qui scit et loquitur
 et ei qui audit et intendit. Et dixit: mundus assimilatur vie
 habenti cardos tectos in terra, quos ignorans calcat incedens
 et eis offenditur, et sciens divertit ab eis. Et dixit: qui diligit
 mundum laborat in eo et qui abhorret quiescit securus boni finis,
 cum ab eo recesserit. Et dixit: quomodo est simplex qui certus
 est cedere mundo et nititur populare ipsum et edificare in eo!
 Et dixit: quodlibet fructum habet; et fructus habendi modicum
 est quies et bonitas anime. Et dixit: mundus est velut ignis
 accensus; si sumatur modicum ad illuminandum viam, evaditur
 a calefactione ipsius; si multum assumit aliquis ad illustrandum,
 cremat eum. Et dixit: qui ponit cogitatum suum in mundo perdit
 animam, et qui ponit in anima odit mundum. Et dixit: qui diligit
 mundum, unum duorum incurret: vel invidiam maioris
 | 
 |