negotiis bellicis temporaliter se immiscent. Super  
his honori vestro, sicut convenit, providete:  
attendat nihilominus vestrae Serenitatis  
affectio, si sunt haec arma pontificum: si Petri  
subambulus, quod debet, in gentibus oleum  
pietatis infundat: si Christi vicarius, Christi  
vices adimpleat, dum illis dispendiis incaute se  
implicat, ex quibus homicidia sanguinolenta  
proveniunt, et animarum multiplicia detrimenta  
nascuntur. Nos enim, qui pondus incudis  
hactenus patienter et devote subivimus, nolentes  
per patientiam nostram laedi, de caetero  
pati nequivimus quin causam nostram defendendo  
viriliter, mallei consequenter officium  
adsumamus. 
Cap. XIX. 
Friderico, Capitaneo regni, ut procedat contra  
religiosos, portantes literas papales in regnum. 
Pungitive nos angit interius res nova  
quam scribimus, dum inquietare nos ibi  
conatur adversarii nostri rigor, ubi quietis  
et pacis solatia studiosius procuramus. Nuper  
enim ad audientiam nostram, non sine cordis  
perturbatione pervenit, quod iste Romanae  
sedis antistes, cui non satis est in Italiae partibus  
impetiisse nos hactenus, nisi in regni nostri  
pomerio, quo velut in oculorum nostrorum  
pupilla pertingimur, spinas interferat, et  
nostrorum corda fidelium, quae fidelitas nativa 
  |  
  |